- ANAX
- I.ANAXCaeli et Terrae fil. a qo Miletus olim dicta fuit Anactoria. Indidem id esse factum putaverim, quod, apud Poetarum antiquissimos, nomen Anax in honore fuit, tamquam sacrum et augustum, Regibusque, et Heroibus peculiare. Etiam Dioscuros Α῎νακας ideo dictos esse consentaneum est, quod staturâ et maiestate ceteris mortalibus antestarent. Cicer. l. 3. de Nat. Deor. auctor est, primos Διοσκούρους ex Iove antiquissimo Rege et Proserpina natos, Athenis Anaces fuisle appellatos. Cum vero plures Dioscuros fuisse constet, idem nominis etiam Tynaridis alii tribuerunt; Plutarchus in Theseo, ubi causam quoque exponit appellationis: Τιμὰς ἰσοθέους ἔχον, Α῎ακες προϚαγορευθέντες, ἠ ` διὰ ρὰς γενο μένας ἀνοχὰς, ἠ διὰ τὴν ἐπιμέλειαν, καὶ κηδεμονίαν τȏυ μηδένα κακῶς παθεῖν, ςτρατεῖας τοϚαύτης ἔνδον οὔσης. Α᾿νακῶς γὰρ ἔχειν τοὺς ἐπιμελου μὲνους, ἤφυλάττοντας ὁτιοῦν. Ααι τοὺς βαϚιλεῖς ἴτως Α῎ακτας διὰ τοῦτο καλοῦσιν. Εἰσὶ δὲ οἱ λέγοντες; διὰ τὴν τῶ ἄςτρων ἐπιφάνειαν Α῎νακας ὀνομάζεςθαι, Τὁ γὰρ ἄνω τοὺς Α᾿ττικοὺς ἀνέκας ὀνομάζεςθαι, Divinos honores obtinuerunt Anaces appellati, vel propter inducias (quas Graeci vocant ἀνοχάς) vel ob curam operamque, quam adhibuerunt, ne quis iniuriâ afficeretur, cum tantus esset in urbe exercitus (quem illi duxerant ad recuperandam Helenam) nam ἀνακῶς ἔχειν dicuntur, qui quamcumque rem tutantur, et custodiunt. Et Reges fortassis ob hoc ipsum Α῎νακτας vocant. Sunt autem, qui dicant, sic appellatos propter splendorem siderum; nam ἄνω, quod est sursum, sive supra, Athenienses ἀνέεκας efferunt. Ad posteriorem nominis rationem forte respexit Horat. l. 1. Od. 3. v. 2.Sic fratres Helenae lucida sidera.Eustathius ad Odyss. α. probat etymon, quod Plut. priore locô pont: ἔςτιν, inquit, εν χρήσει ἀνακῶς, ἀντὶ τȏυ φροντιςτικῶς, ἐπιμελῶς πεφυλαγ μένως. Quô sensu ab Herodoto et Thucydide usurpatum esse, testis est Pausan. l. 2. Pindarus Pythionic. 2. Epodo ultimâ, unum Pollucem nominans, sic tamen, ut etiam de Castore intelligi debeat, non Α῎νακον, aut Α῎νακα, sed Α῎νακτα vocat. Quem secutus est Tzetzes ad Lycophronem: Οἱ γὰρ Διόσκουροι μετα Θησέως ςτρατἐυσαντες, ἑνεκα τῆς ἁρπαγῆς τῆς Ε῾λένης, ἐφείσαντο πάντων τῶ εν τῇ πόλει, πλην` μόνης τῆς Αἴθρας. Διὸ καὶ θαυμάσαντες αὐτοὺς οἱ Α᾿θηναῖοι, Α῎νακτας ἤτοι θεοὺς, καὶ σωτῆρας ἐκάλεϚαν. Divinos autem honores Tyndaridis habitos, non Lacedaemone modo, sed etiam Athenis, ostendit Theodoretus, l. 8. de cur. Graecorum affect. Καὶ μέν τοι, καὶ Τυνδαρίδας θεοὺς ἐκάλεϚαν Ε῞λληνες, καὶ Διοσκούρους ὠνόμαϚαν, καὶ Ε᾿φεςτίους, καὶ Α῎να. κας, καὶ τεμενῶν ουκ εν Σπάρτῃ μόνον, ἀλλὰ καὶ Α᾿θηναῖς τούτους ἠξίωϚαν. In tantum, ut illis festum dicârint, quod ratione nominis iam adducti, Α᾿νάκεια nuncupârunt. Iulius Pllux l. 1. c. 1. Pausanias itidemloc. cit. Illius verba sunt. Ε῾ορτὴ Διοσκούρων Α᾿θ???´ῃϚι Α᾿νάκεια. Huius vero Ανάκεια, ἑορτὴ Διοσκούροιν, Α᾿νάκοιν. Nic. Lloydius.II.ANAXapud regorium Turonensem de Gloria Confess. c. 8. Patenam et urceum, qui Anax, dicitur, in patriam deferunt: materiam denotat, e qua vasa conficiebantur, ut colligere est ex Histor. Episcoporum Autisiodor. In qua Anacteus, ut adiectivum, vasis aliis adiungitur. c. 20. Missorium anacteum pensantem l. 30. --- Bacchonicam aliam anacteam pensantem etc. --- Scutellam anacteam etc. Ubi vasa rita anactea eiusdem forte materiae vel operis, atque adeo nominis fuêre, ac ea quae anacaea vocat Plautus in Rudente Actu 2. sc. 3. v. 33.Credo hercle anacaeo datam quod biberet:Alii legunt anancaeo. Certe, ut ab anacte, anacteum; sic ab anace, anaceum esse potest. Et Plautiniani vocabuli vestigium agnoscit in Gloss. Latino Graec. Car. du Fresne, ubi pro Apnades, θήρκλαιον, ἐςτὶν εἶδος ἀργυρώματος, legit, Anaces, θηρηκλειον etc. Sed et Altasserra, apud Gregorium M. l. 4. Ep. 40. anacem legendum censet, Unam vero anacem cum duobus parvulis Atticis; ubi Attica, vasa fictilia pariter itnerpretatur, sic nuncupata ab Attica regionee t ab Anace, vocem Anap vel Hanap Gallicam, pro scypho grandiore, inde deductam putat. Sic itaque videtur Anax fuisse materia quaedam argentea, vel vas quoddam argenteum, εἶδος ἀργυρώματος, cum in Historia Episcoporum praefata, pondus observetur, perinde ac aureorum et argenteorum vasculorum. Α᾿κην` χύτραν Hippocrati ἐχῖνον appellari annotat Phavorinus et Α᾿ττικὸν ἀγγεῖον esse eidem Hippocrati, sed an ea nomenclatura Greogrii adhuc aevô in usu fuerit, incertum, Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.